1 Peter 5

1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: 2pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: 3neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. 4Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. 5Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. 6Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: 7omnem solicitudinem vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. 8Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: 9Cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. 10Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. 11Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum: Amen. 12Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. 13Salutat vos Ecclesia, quae est in Babylone collecta, et Marcus filius meus. 14Salutate invicem in osculo sancto: Gratia vobis omnibus, qui estis in Christo Iesu. Amen.
Copyright information for VulgS